

Liber Numeri*
Caput 33: Versus 23
In monte Sepher.[HIERON.]Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur:Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?etc.[Psal. 14.]. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt.[ORIG.]Alia littera.Inde venitur in montem Sepher,quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinae scilicet et praedicationis: ut qui audierit tubam, praeparare se possit ad bellum.